Hľadaný výraz: Mt 26,6-13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
6 Cum autem esset Iesus in Bethania, in domo Simonis leprosi, 7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis. 8 Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: “ Ut quid perditio haec? 9 Potuit enim istud venumdari multo et dari pauperibus ”. 10 Sciens autem Iesus ait illis: “ Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata est in me; 11 nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis. 12 Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit. 13 Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius ”.

1

mail   print   facebook   twitter